Palestrina: Lamentations (part 2)
Hilliard Ensemble
Heth : Teth : Iod (Good Friday, Lesson 1)
HETH Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perdtione: Iuxitque antemuraele, et murus pariter dissipatus est.
TETH Defixae sunt in terra portae eius: perdidit, et contrivit vectes eius: Regem eius et principes eius in gentibus: non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino.
IOD Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abiecerunt in terram capita sua virgines Iuda.
Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamed : Mem : Nun (Good Friday, Lesson 2)
LAMED Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
MEM Cu comparabo te? Vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te, et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?
NUN Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad paenitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumptiones falsas, et eiectiones.
Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.